

Liber Regum Tertius*
Caput 1: Versus 5
Adonias autem.Judaicum populum significat, qui major filius esse videtur, quia prior legem suscepit, et gentilem populum, qui per gratiam Dei posterior vocatus est, spernens, se solum cum Domino regnare putavit. Adonias enimdominator dominusinterpretatur. Sed Ecclesiae populus cum vero Salomone, id est pacifico nostro, cujus ipse corpus est, per divinam ordinationem in regnum substituitur, de quo merito perfidiae major filius, id est prior populus, praecipitatur.